- SAVANAROLA Hieronymus
- SAVANAROLA HieronymusFerrariae natus, A. C. 1452. Monachus Dominicanus, floruit saeculô 15. Eloquiô, pietate, et eruditione nulli secundus, atque ob has dotes cunctis gratissimus. Vit inprimis divini zeli, Florentiae, acriter abusus Papales taxavit, in Alexandri VI. hominum spurcissimi, flagitia libere invectus. Carolum VIII. divinô spiritu, ad reformandam Ecclesiam, nomine Dei, initavit, poenas gravissimas, nî id faceret, comminatus. Sane Carolo Romam accedente, muri Urbis et Arcis Adrianae, in quam Papa se abdiderat, quasi invitantes, suâ sponte, conciderant. Sed is nihil egit, ideoque domum reduci, primo filius ereptus, tum ipse, ut Savanarola praedixerat, subitâ morte concidit. Philipp. Comin. de Bello Neap. l. 2. et l. 3. ac. 5. Hic Vir insignis, tandem porro contionari prohibitus, cum, Deo potius quam hominibus oboediendum esse sentiens, nihilominus pergeret, in vincula coniectus, et acerbis quaestionum cruciatibus excarnificatus, iussu Alexandri VI. pauloque post, cum sociis duobus, Silvestro Florentino et Dominico de Pisis, Ordinis Praedicaatorum, florentiae laqueô suftocatus et crematus est, annô aetat. 46. A. C. 1498. Hic inter metuendos carceris horrores; et imminentis supplicii angustias, scripsit meditationes in Psalm. 30. et. 51. verbis vivis, ut Sixtus Senens. in Biblioth. S. ait, animatis sententiis, et Spiritus fervore flagrantissimis. Item de triumpho crucis etc. Vaticinatus est idem de vastirate Florentiae, Romae et reformatione Ecclesiae etc. A'Iohanne Fr. Pico Mirandulano et Marsilio Ficino defensus, et tamquam Propheta celebratus. Eius meminit praefatus Cominaeus l. 3. de bello Neap. ubi suum cum illo colloquium recitat, et l. 5. ubi de extremo eius supplicio agit. Vide et l. 8. c. 19. Guicciard. Hist. l. 3. Beza de Viris illustr. Paul. Iov. in elog. Sixtus Sen. Biblioth. l. 4. etc. Exstant praeter Meditationes supra memoratas, Commentarii in Ps. 59. 70. 79. Sermones in Ezechielem Ital. in Amos, Haggaeum, etc. Expositio orationis dominicae etc. Vide Catal. Oxon. Crowaei Elenchum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.